monumenta.ch > Hieronymus > sectio 105 > sectio 59 > sectio 25 > sectio 32 > 1 > sectio 108 > sectio 324 > sectio 152 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 7, 31
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter preparato sponsi opperiuntur adventum.